Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.32 Cic. Acad. Pos. 1.34 () >>Cic. Acad. Pos. 1.38

1.33

Haec forma [Note] erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes [Note] si vultis exponam.'

Nos vero volumus inquam, ut pro Attico etiam respondeam.

[Note] Et recte quidem [Note] inquit respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.

ch. 9

[Note] Aristoteles igitur [Note] primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, [Note] ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, [Note] vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. 1.34Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea

-- --

disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in [Note] moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo [Note] et Crates unaque Crantor [Note] in Academia congregati diligenter ea [Note] quae a superioribus acceperant tuebantur. [Note] Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas. [Note] 1.35sed Zeno, cum Arcesilam [Note] anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.

Mihi vero inquam videtur, quod vides idem significare Pomponium.

ch. 10

[Note] 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos [Note] virtutis inciderit, [Note] sed contra qui omnia quae[que] [Note] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.32 Cic. Acad. Pos. 1.34 () >>Cic. Acad. Pos. 1.38

Powered by PhiloLogic